Apocalypsis B. Joannis*

Caput 21: Versus 18

Et erat.Dixerat in hac civitate esse muros et portas et fundamenta, et ipsos inter se, alios majores, alios minores, hic exsequitur qualis sit murus et qualis ipsa civitas et fundamenta et portae.Structura muri ejus ex lapide jaspide.Id est, si aliquis sit ad hoc instructus ut sit defensor aliorum, hoc habet ex fide quam firmiter tenet et praedicat, quam Jaspis viridis significat, ut sit defensor aliorum.Aurum.Sapientiam denotat aurum; vitrum autem fidei puritatem, qua ore promittit quod corde credit.
(* Traductions européennes)